HIEMS

HIEMS
HIEMS
ex Aeolico χειμᾶς, ut haber Salmas. ad Solin. p. 310. in tres partes ab antiquissimis Graecis divisa est, quarum mediam Brumae assignabant. Galenus, de anni partitione, secundum Hippocratem, Epidem. princ. Οἱ δ᾿ ἀυτοὶ καὶ τὸν χειμῶνα τριχῆ τέμνου???ι, μέ???ον μὲν αὐτοῦ ποιοῦντες τὸν περὶ τὰς τροπὰς χρόνον. Haec aliter adulta hiems; sicut pars prima, nova, et ultima, praeceps. At Romani initium Hiemis ducebant a Bruma, sive Solstitio hiberno, ut tem pus aestivum a Solstirio aestivo auspicabantur. Sicqueve Attici initia hiemis et aestatis mense uno et dimidiato altero ante Solstitia num erabant, et totidem diebus post utrumqueve Solstitium, ram hiemem, quam aestarem, finiebant. Appuleius in Medicinal. Incipit tempus astivum VIII. Kalendas Iulias etc. Quod non observatum multis eruditis fraudi fuit, in constituendis hibernis et aestivis Articorum mensibus, nec non in conciliandis variis Graecorum ae Romanorum Scriptorum locis, quibus hiberni menses diversimode constituti occutrunt, un pluribus docet idem Salmas. ubi supra p. 31.4 et seqq. Erat antem non December solum pluribus apud Romanos Daemoniorum festis, Agonalibus, Consualibus, Divalibus, Divi Iulii festo, Laurentialibus, Saturnalibus, occupatus; sed et tota Hiems Liberae sacra erat, quam Liberi sen Bacchisororem sancte cultam, docer Cic. de Nat. Deor. 1. 2. Id quod videre est in argenteo toreumate vetere, cui IV. anni tempora insoulpra, a Steph. Pighio Comm. insigni illustrato. Pingebantur potro Tempora Hiemalia variis modis. Ventus aperto hiatu frigora exspirans, eorum emblema frequens. Quo alludit Mart. l. 7. Epigr. 36. cuius epigraphe. ad Castricum de Theta.
Turpis ab inviso pendebat stiria naso.
Cum Flaret madidâ fauce December atrox.
Vide Casp. Barth. Animadv. ad Stat. l. 2. Sylv. 1. v. 215. In ver. nummo Ladodicensium Necocororum, cui inscriptum, EYTYXEIC KAIPO, Hiems, exprimitur imagine hominis vestiti, sinistrâ leporem tenentis. Tum enim, ut Virg. georg. l. 1. v. 308. et 310.
Auritosque sequi lepores, tum figere damda etc.
Cum nix alia iacet, glaciem cum stumina trudunt.
Vide supra Felicia Tempora. Nonnumquam oleo ceterisqueve dotibus coronari consueville, habes apud C. Paschal. Coron. l. 4. c. 2. vide quoque infra Hiems. Velis autem ac specularibus cenationes suas hoc tempore muniebant, et igne multo hiemem domabent prisci, ut soribit Seneca, Natur. 4. igne ἀνθρακιᾶς nempe seu prunarum, quas in foculis vel batillis inferebant cenationibus. At carbonum loco tus, einamomum, cassiam, costum et alia odorata adhibut Heliogabalus, de quo ZLamprid. proin, Odores, inquit, Indicos sine carbonibus ad vaporandas zetas iubebat incendi, ad quam locum Casaub. vide. Sed et, ut pacatiot Hiems esset, Iovi Maemacti, sacra sieri solita, mense Maemactasione, hiemalium primo, infra dicemus in voce Mamactes etc. Hinc Hiemantes, Paenitentium Ordo in vet. Eccl. vide infra Hiemantes.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • hiems — /hīˈemz/ (Shakespeare) noun Winter ORIGIN: L hiems • • • hīˈemal adjective …   Useful english dictionary

  • Hiems — Hi ems, n. [L.] Winter. Shak. [1913 Webster] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Hiems — (lat.), s. Winter …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Aspera Hiems Symfonia — Aspera Hiems Symfonia …   Википедия

  • Aspera Hiems Symfonia — Infobox Album | Name = Aspera Hiems Symfonia Type = Album Artist = Arcturus Released = June 3, 1996 Recorded = July August 1995 Genre = Black metal Progressive metal Length = 41:27 Label = Ancient Lore Creations Century Media Records(reissue)… …   Wikipedia

  • Aspera Hiems Symfonia/Constellation/My Angel — Infobox Album | Name = Aspera Hiems Symfonia 95, Constellation 94 and My Angel 91 Type = Album Artist = Arcturus Released = 2002 Recorded = Genre = Progressive black metal Length = 1:19:45 Label = Candlelight Records Producer = Arcturus Reviews …   Wikipedia

  • Aspera Hiems Symfonia — Album par Arcturus Sortie 3 juin 1996 Enregistrement juillet août 1995 Durée 41:27 Genre Black metal symphonique / Metal progressif Producteur …   Wikipédia en Français

  • Cogita quam longa sit hiems. — См. Береги денежку про черный день …   Большой толково-фразеологический словарь Михельсона (оригинальная орфография)

  • Constellation (EP) — Constellation EP by Arcturus Released 1994 Genre Symphonic black metal Length 19:48 …   Wikipedia

  • Winter — 1. A früeha Winta hat an rund an längern Schwoaf. (Oberösterr.) – Baumgarten, 57. D.h. dauert weit länger. 2. Äm Wäinjter lutscht der Bîer (Bär) un de Klôen (Klauen). (Siebenb. sächs.) – Schuster, 126. 3. Auch in keinem strengen Winter kann man… …   Deutsches Sprichwörter-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”